- GRADILES Panes
- GRADILES Panesqui alias fiscales, item Dispensatorii, dicti sunt panes e Fisco olim erogari soliti, a gradibus Amphitheatri, in quibus uti olim congiaria Populo dividebantur, aera distribuebantur, missilia omne genus spatgebantur et tesserae mittebantur, ita etiam panes hi erogabantur; quorum numerum ad 80000. mill. quottidie se extendisie, Meraphrastes ait. De quibus gradibus accipienda vet. Inscr. COLLEGIO DENDROPHOR. ROMANOR. QUIBUS. EX S. C. COIRE. LICET. ARGEN TI. P. X. ET. HS. X. MILIA. N. REDDEDIT. QUAE. DIVISA. SUNT. POPULO. PER. GRADUS. KAL. AUG. N. COLLEGI. h. e. amphitheatri vel theatri, in quibus omnes divisiones ἐπιδόσεις fiebant. Hinc illae locutiones, de gradibus, in gradtbus et gradibus panem distribuere, pro hominibus, qui sunt in gradibus, l. 3. Cod. Theod. de annon. civis et pane grad. et l. 5. tit. eod. ubi proprii hi gradus vocantur, i. e. popularium gradus, qui unicâ voce Popularia appellantur, et distincti erant, a gradibus militarium, Equestrium et Senatorum: e quorum uno in alterum panis gradilis translatio vetatur l. 2. Cod. eiusd. Atque hoc quidem Romae obtinuit, a tempore Aureliani, qui primus, ut procinam, sic panem quoque, distribuit. Postea vero, cum, ex Constantini instituto, annonae civicae Populo in Urbe CP. itidem, ut Romae, erogarentur, non in Circo aut Amphitheatri gradibus, sed in Foto, id fieri solitum est: ubi Populus per gradus distincus et per turmas divisus, cum in suo quisque loco et gradu adstaret, panes illos civiles accipiebat. Corippus,Disposuêre gradus, queis staret in ordine longoDivisum in turmas atque in sua corpora vulgus.Singulatum enim urbis Regionum populares sua ibi loca adsignata habebant et gradus suos distinctos: quod et de Foro Romano forsan dicendu, ubi similes gradus constituti et erecti fuisle videntur, de quibus populo panes hi erogabantur. Suadent certe verba l. 5. Cod. cit. de annon. civ. Popularibus enim, quibus non est aliunde solatium, quibus idem panis hodieque distrahitur et eorum successoribus, clementia nostra deputavit, in quo nunc emitur loco, proprus gradibus erogandum. Ubi autem panis emebatur, nisi in Foro? Sed et in eodem loco, sparsiones Consulum, quas Ὑπατείας vocabant, CP. factae: Romae etiam in Foro non minus, ac Theatro aut Amphitheatro, sparsiones eiusmodi et missilia in Populum ab Impp. Consulibusqueve, iaci consuevêre, Ioseph. Orig. l. 19. c. 1. Vide Salmas. ad Vopisc. in Aurel. et hîc passim in vocubus Annonae Civicae, Arcus, Augusteon, Civiles Panes, etc. inprimis infra in Panis, it. in voce Possessor.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.